Letter 6023: **From:** Ennodius, deacon of Pavia
XXIII. ENNODIVS PARTENIO.
Deo auspice dilectionis tuae primordia conualescant: adsit
desideriis communibus per quem uires studia sortiuntur. declarasti
te scriptionis luce urbem amicam liberalibus studiis
iam tenere: praemisisti in foribus quod auara parentum uota
superaret. non sum dictionis tuae rigidus aestimator nec respuo
tenuitatem praesentium, cui secutura blandiuntur. quotiens
uomeribus terram scribimus, animus de spe uenturae frugis
eleuatur: semper de herbis aristarum diuitias amicus arationis
intellegit: diligens rusticandi adhuc in cano frugis pomorum
populos iam metitur. facessat aduersitas et quicquid pariunt
peccata discedat, ductus mihi oratiunculae tuae etsi eloquentiae
nitore non subsistit, Latiaris tamen uenae sapore radiauit:
fluxit sermo non absonus, lectionis tamen opibus ampliandus.
sed quid ego post tantum iudicem, cuius auribus operis tui
concinnationem placere signasti, quasi post olores anser strepui?
illi quicumque placuit examen securus ingreditur: facundia
ab illo praedicata praeualet fauorem etiam ab inimicis exigere.
labora ergo, ut felix bene coepta euentus extollat, honestorum
te obsequiis indesinenter inpende: eos qui consortio te suo
polluunt debens monitis nostris reuerentiam uelut ueneni
poculum fuge: profectum tuum paginis scire cupido semper
1 uoJ: non patitur LTV 2 ualete om. Bb
XXIIL 4 partinio Bb, paternio L 5 conualrtcant L 11 scribemns
B, scindimus b et 8. l. m. rec. B 12 eleuatur V in ras .
arationis scripsi, rationis BLTV, nationis b, sationis coni. Schottus
13 //// rusticandi L, rustigandi B 14 populos SchottfM et Sirm.,
populus BLTVb (us in T corr.) 16 eloquentiae (el in ras.) \'B
16 «latiaris L 17 noa-ampliandus om. B add. in mg. corr . absonis
L\' 19 concinnationem operis tui LTV resignasti fort .
20 ouicamque com. Schottus facondia T1 21 faborem B
22 cepta T 23 te scripsi, se LTV, om. B b 24 debens (s ex
t fort. corr.) L, debetis coni. Schottus ne ueni B
adnuntia. quod superest, uale et omnibus superni fauoris iutus
auxiliis familiae tuae de peritiae messe responde.
Related Letters
Silence would have been the proper response to your own silence — an eye for an eye, as it were.
I do not wonder at your silence regarding words — for I know you well enough to expect it.
If I did not love you to distraction, and if the solidity of my pious affection did not rest on an unshakeable...
King Theodoric to the Royal Stablemaster.
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...