Letter 6032: **From:** Ennodius, deacon of Milan (later bishop of Pavia)
XXXII. ENNODIVS AVIENO.
Cum semper sint litterarum inter amantes iucunda commercia
et ex his muniis, etiam si Spartana adhibeatur breuitas, gaudia
prolixa nascantur sintque huiusmodi officia remedio absentibus,
uotiua sollicitis, attamen aeger animus super eorum de quibus
pendet prosperitate iactatur et hac tantum curatione respirat,
quam cum negat anxiis is, qui nullo labascit incerto, resignat
se diligentia non teneri. pauerunt diu animum meum a magnitudine
uestra destinata colloquia et hilaritati congrua pabula
praestiterunt. quorum nunc abstinentia non adfert tristitiam,
sed cogit ad exitium. potuit enim saluti opem tribuere quod
ante militauit affectui: abiurata est caritatis religio, quando
profutura meae ualitudini uerba denegantur. agnouistis quid
fecerunt silentia uestra, quibus emendatione succurrite: nam
apud uos si mei non dominatur obliuio, scriptione mutantur.
domine mi, salutem largissimam referens deum deprecor, ut
aestibus meis superni dispensatio fauoris occurrat et in solacio
maerorum meorum illa a uobis indicari faciat, quae delectet
agnosci.
1 expertes T 2 ex b, de LTV fructu b 8 reddunt L
5 capere T\'b, cuperem LTXV et Sinn . m T, mihi L Vb famulatis
Tl 7 dominus 11
XXXII. 11 iocunda Tb 14 eger LTV 15 pendet T*,
pendit LT1Vb 17 se] sed b 20 eiitum b 22 ualetudini b
23 fecerint b 24 dominantur L mutentur fort . 25 mihi
L Vb dominam b precor T 26 diepensatio scripsi, dispositio
LTV et Sinn., dispoeitione b occurat L solatio LT
Vb 27 moerorum b, merorum L TV
Related Letters
Hormisdas to John, Bishop of Constantinople.
Although a relaxed penalty is quite enough to encourage the betrayal of a crime -- and it is no small gift of...
We give thanks to God, to whom the peace of kings is always welcome, that you have declared our accession most...
EDICT OF KING ATHALARIC
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...