Letter 6035: Amid the cares and difficulties that press upon us all, the consolation of correspondence is one of the few...
XXXV. ENNODIVS DOMNINAE.
Inter curas et molestias, quibus pro peccatorum fasce subicior,
elegi singulare subsidium, ut ad uos domnas meas litteras
destinarem, quarum precibus omnia mihi secunda contingerent
et ad serena laetitiae depositis angustiarum nubibus reformarer.
prima enim maeroris causa est, quod prospera uestra,
dum in longinquo degitis, uix datur agnosci, ex qua nascitur
circa personam meam omnis aduersitas. adeste ergo supplici
precibus uestris, ut per sanctorum dei suffragia aegro animo
medela tribuatur. domina mi, seruitium salutationis inpendens
deprecor et per deum uos, quem colitis, obtestor, ut continuis
me postulationibus et lacrimis, quibus regnum caeleste uim
patitur, domino commendetis, quia hoc munus speciale conputo
et omnibus commodis antepono.
28 cf. Matth. 11, 12
4 perductua L b 5 partus L 6 domine b 8 plenam
b 10 domini fort . mi Schottus et Sirm., mihi BLVb, michi T
XXXV. 15 dominicae b, domniane T 17 dnaa T 18 distinarem
B 19 dopositia L a 20 meroris BLTV 21 degetis
B asnosci B 22 omnes B adest Bb, adesto
T 24 medella Bl, medeli L mihi BLVb seruitionum
B, Berortia b 2b coletis B optestor B 26 postolationibus
B caelestem B1 27 munos Bl
Related Letters
King Theodoric to Januarius, Venerable Bishop of Salona [modern Split, Croatia].
Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...
VARIAE, BOOK 6, LETTER 13
Antiquity, that regulator of all things, carefully provided that since many people required the services of our...
The Emperor Justin Augustus to Hormisdas.