Letter 7017: If you had been concerned about my humble person, the concern would have shown itself in action.

Ennodius of PaviaAvienus|c. 507 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XVII. ENNODIVS AVIENO.

Si uobis de paruitate mea fuisset ulla curatio, tanti temporis
silentium non maneret, maxime cum inaequalitas domnae
meae matris uestrae per uarios rumores sine remedio adfligat
absentem. scio enim hoc solo sanctam feminam fasce praegrauari,
quia inmodicam pietatem exhibet non merenti. sed
quid produco uerba catenis obligata tristitiae? si bonam ualitudinem
eius caelestis fauor refudit, properato litteris nuntiate.
expecto enim ut tunc mecum prospera concilientur, quando
cum illa esse comperero. didicistis causam maeroris, indifferenter
post deum date remedii. domine mi, salutationis obsequia
praesentans domno pro me supplice uestro obsequia
digna porrigite.

Related Letters