Letter 7023: Your Greatness extends the festivities of the wedding, and the joy that attends them spreads like ripples in water.

Ennodius of PaviaMaximus of Madaura|c. 512 AD|Ennodius of Pavia
property economics

XXIII. ENNODIVS MAXIMO.

Producit magnitudo tua nuptiarum festa temporibus: dum
rem, ad quam coactus es, sub diuturnitate prosequeris, subito
necessitas tua facta est desiderium. aliquis negotio illi perenniter
incumbat, ad quod descendit inuitus P sic recessisti a
custoditae beatitudinis diligentia, quasi prolixis temporibus
didicisses, qualiter institueretur uxorius. triginta feliciter dies
abierunt, et te ciuitati adhuc (et) meis oculis longa me macerans
expectatione subducis. uere quicquid uis facias: si uixero, quae
tibi dicenda texui, non tacebo. tamen honore salutationis
accepto gustum de guttulis, ut fratrem decet a fratre, directa
suscipite. erubesce tu, quia nec aegrum requiris nec de nuptialibus
deliciis quae possent fastidium releuare transmittis.

Related Letters