Letter 8004: You left for distant parts and forgot all about friendship.
IIII. ENNODIVS ARATORI.
Ad longinqua digrediens caritatis inmemor extitisti. non
licuit tecum piam diligentiam muros exire. dum urbis habitator
es, fabricatas blanditias non sine daedala arte custodis: at
ubi rus petendum esse decreueris, quasi graues sarcinas amicorum
memoriam derelinquis. tu uillares delicias expetisti, et
nos apud te inter moenium mala remansimus. non habuit
radicem affectio, quam uelut curarum tormenta separasti. dicas,
unde tam uelox exprobratio? nec aequum esse parari ante
1 filoBophiam B nihil] fi T 2 ueteris B locatus Lb
3 silentii L\' curam om. T 4 immuta T 9 in quo] iniquo
L constrigebaris L eximeras B promissi B 10 successu
L 11 incoationem B dirigetis B 12 iunxistes
B1 domine LTYb messale Bl 15 adcepto B correctum
LTV sucgestionibus B resigna muniis frequentibus T
IIll. 19 exstitisti V 20 licuet B 21 es om. Pb, et B
dedala BLTY ad BL 22 rus om. T 23 uilasres T
dilicias B 24 babuet B 25 pasti B 26 tam B s. L
delicta tortorem. scripturum te, mox fuisses ad optata peruectus,
sine cunctatione promisisti: quantum pater tuus semper
culparum tuarum uulgator exposuit, iam a te pueri paginis
uacui commearunt. timeo, ne ista taciturnitas diuturnitate
conualescat et in usum silentii turpis crescat incuria. domine
mi, saluto ergo et promissi te memorem debere esse conuenio,
quatenus inter cana nemora redimitus hederis efferaris.
Related Letters
I am astonished that you disfigure with ugly silence the Roman polish of your education.
VARIAE, BOOK 8, LETTER 12
I would like you to look kindly on my effort and forgive the poverty of my talent, because it is wrong to despise...
Having recently assumed the pontificate, Gelasius sends this letter as a kind of medicine for orthodoxy and,...
Ennodius, bishop, to the most holy Pope Symmachus.