Letter 8013: I would be lying about my affection if I did not confess that your departure left a wound.

Ennodius of PaviaAurelianus, an man|c. 503 AD|Ennodius of Pavia
friendshiptravel mobility

XIII. ENNODIVS AVRELIANO PRESBVTERO.

Affectionem mentior, si uobiscum digrediens non remansi
et beatitudinem uestram mecum quamuis locatam in statione
non detuli. quia animus in me, ut in ceteris, imperator est
corporis, ipse circa diligentiam uestram est tota intentione
captiuus. ergo salutationis honorificentiam debita humilitate
persoluens nihil ualitudini meae de itineris confractione indico
decessisse. ecce qua sollicitudinem uestram benigni studii cura
remuneror: facite, quod scriptum est, accepta restituentes de
prosperitatis uestrae me significatione gratulari.

Related Letters