Letter 8027: Although the world around us remains unsettled, the bonds between friends provide a stability that events cannot shake.

Ennodius of PaviaBarbara and Antonina|c. 515 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XXVII. ENNODIVS BARBARAE.

Quamuis adhuc inter extrema sim positus et pro peccatorum
meorum mole domni mei beneficia, dum mereor in longum
conteri, non sequantur, reuerentiae tamen uestrae obsequiis
quod debet pendens anima non omisit. paene iam uocatur ad
iudicium et adhuc suspicit in hac luce quos coluit. quam uera
est illa sententia, quod sanctus affectus nec morte pereat!
ergo, domina mea, seruitiis uos debitae salutationis prosequens
rogo, ut agnitis quae circa me geruntur pro illo quo omnibus
eminetis et sanguinis nitore et conuersationis radiis, domno
meo apostolo et ceteris eius fratribus subplicetis, ut per eos
exorata dei potentia clementiae suae, quae tarda esse non solet,
beneficia non refrenet.

Related Letters