Letter 9004: If my humble petition still held any place in Your Eminence's memory, you would have made it known through frequent...

Ennodius of PaviaProbinus, Patrician|c. 496 AD|Ennodius of Pavia
friendship

IIII. PROBINO ENNODIVS.

Si apud eminentiam uestram subplicatio mea recordatione
subsisteret, crebra scriptione patuisset, nec quos apud Liguriam
uestros dignatione uocabatis sepeliret obliuio. sed quia loco
et opibus diuisi nec diligentiae lege conparantur, ideo perfectam
subiectis caritatem, si digni sint, adlocutione praestatis, hac
in amicitiam discretione coeuntes, ut uos cogamini tantum
respicere, nos amare. erit uilium superba condicio, si plus a
potentibus quam uerba praestolentur. ad querelam descendi
caritatis imperio: debuistis me post periculum quod uideratis
dignum putare conloquio, uel quia recentis mysterii reuiuiscentem
conmendabat adsertio: puto quod digni sint honorum
gratia de sepulcris redemptoris nostri potentia redemptoris ego
tamen quamuis sim prodigus frontis et garrulus necdum de
me fiduciam gerens, propinquos insinuo. praesentium portitor
domni Faustini filius sufficienter bona pollicetur merita de
parente: hunc ut uos foueatis, imploro, quia bene nostis qua
sit creator eius morum luce conspicuus nec debet ad alios
festinare nisi ad uos quemcumque uitae auctoritas armat et
generis. ergo, domine mi, obsequio salutationis inpenso rogo,
ut prosperitatem uestram epistolaris cura manifestet.

Related Letters