Letter 9006: Your name promises what I hope your character delivers: blessedness.

Ennodius of PaviaBeatus, Chancellor|c. 498 AD|Ennodius of Pavia
friendship

VI. BEATO ENNODIVS.

Si proferenda temporibus de eruditionis messe pectoris
horreo condidisses, ieiunae ab epistolis tuis commeantium
dexterae non uenirent. sed quia neglegentiam et sterilitatem
tuam sermonis prodit abstinentia, nos necesse est iterum ad
culturam admonitionis adsurgere et terga iactis infecunda
seminibus recidiuis ad ubertatem sulcis urguere. ubi sunt
monita quae apud te adserebas esse uictura P ubi studium
conloquendi, per quod et scientia patescit et caritas ? clamant
silentia tua, te non adsecutum quod boni dignum possit esse
iudicio. nam sicut rara doctos, ita continua prodit taciturnitas
inperitos. ergo erubesce et tandem aliquando rumpe uincula
et impedimenta sermonum. ostende quam ualeas, ostende quid
promoueris, si tamen te iuxta uotum nostrum gratia superna
non deserit. nunc salutationis honorem accipe et breui contentus
epistula agnosce patri tuo quae longa conreptione
reserentur fuisse mandata.

4 oportune LTV, oportunae jB; oportuna Pb, inportune fort .
loquares B garroli B garruli imitatione uulgo coniungunt re-
Q
spode B 5 poscit B 7 naleret L

VI. 11 peccatoris B 12 condedissis B ad L 13 detterare
L aeniret B negligentiam B et st. tuam om. L
I
16 siminibus B urgere LTV 18 patiscet B, patescat V, patesoat
Pb 19 posit B 20 iuditio B, indicio coni. Schottus
sicutrara (tra corr . ex tic ?) L doctus B 21 erubisce B .
22 indimenta B quam B, quid LPTVb 24 deserit] dent B
25 correctione T

Related Letters