Letter 9008: The strength of a friendship is proved not by grand gestures but by steady correspondence.

Ennodius of PaviaVictor|c. 499 AD|Ennodius of Pavia
friendship

VIII. VICTORI ENNODIVS.

Dum inscitiam sublimitas tua praeloquitur, eruditionis secreta
patefecit: inpugnas perfectione quod adseris. nam dum te
saluo pudore inlitteratum esse confirmas, quid naturae uigor,
quid studiorum lima contulerit, declarasti. credat mihi subli*
mitas tua, inbuendum liberalibus disciplinis iam suis bonis
ditauit. si talis lingua prosequitur fratris Pauli filium, facunda
adstipulatio et commendat et edocet. nihil longe degentibus
magistris opus est, quando digna laude loquitur qui dirigit ad
docentem. erubesco insinuatum minus inuenisse quam detulit,
deum rogans, ut quod de me per adfectionem praesumitis
ingenii ualeam uirtute conplere. uos tamen honore salutationis
accepto quibus libet officium sermonis inpendite, dummodo
sollicitudini meae de prosperitate uestra multiplex scriptionis
cura respondeat.

VIL 3 nnetatem V1 7 m T, mihi BLV 9 cum] c5 L
adtinente B 10 quatinus LTV 11 nutimus B

VIII. 16 insciam B, iniitiam Tl 17 perfectione ̀ L 19 studiorum
(i in ras.) B 20 bonas L 21 tales B 22 prius et
om. B 23 diriget B 24 erobisco B munus Lb, manui
B 28 uestra om. Sirm .

Related Letters