Letter 9009: You have taken up our counsel — though I am not entirely sure which particular advice you followed.

Ennodius of PaviaCamilla|c. 500 AD|Ennodius of Pavia
education booksillnesswomen

VIIII. CAMILLAE ENNODIVS.

Intercepisti nostrum nescio quem secuta consilium. nam
paruulum tuum, quem studiorum liberalium debuit cura
suscepisse, ante iudicii conuenientis tempora religionis titulis
insignisti. ueneranda quidem ecclesiastici forma seruitii, sed
quae ad duas partes animum non relaxet: unum et difficile
iter est quo itur ad Christum nec occupatos multipliciter
aliquando uia arta suscepit. properantes ad se de disciplinis
saecularibus salutis opifex non refutat, sed ire ad illas quemquam
de suo nitore non patitur. iam si eum mundo subtraxeras,
mundi in eo schemata non requiras: erubesco ecclesiastica
profitentem ornamentis saecularibus expolire. adnueram quod
per Patricium diaconum, quantum ipse asseruit, postulasti:
quid oportuit eum aliter ad me, quam diebus ipsis inuentus
est, destinari? si iudicium meum consulis, uolo ad me pertinentes
magis merito sanctos esse quam titulo. uere animum
meum de quietis statione ad cogitationum pelagus expulisti.
suscepi tamen deo auspice sanguinis mei uernulam. nunc restat,
ut conatibus meis fauor caelestis adrideat et neglegentias
hominum piae moderationis ubertate conponat. domina, ut
supra, salutem debitam dicens precor, ut nunc geminam
sollicitudinem pro utrisque suscipias et deo nos commendare
adsiduis precibus non omittas.

Related Letters