Letter 9015: It is well with my spirit that the burden of sin that weighed upon your soul has been lifted by divine grace.

Ennodius of PaviaStephania|c. 505 AD|Ennodius of Pavia
grief death

XV. ENNODIVS STEPHANIAE.

Bene est animo meo, quod grauatum peccati fasce meministis
et inter illas sacri pectoris curas, quantum epistolae ad
domnum Auienum destinatae manifestant, personae meae non
emergit obliuio. deo gratias ago, qui per indebitam delinquentibus
clementiam solita miseratione succurrit, dum eos
sanctarum animarum intercessione sustentat. non credo, quod
inter orationes deseratur quem nobilitatis alloquio. saluto ergo
humilitate qua dignum est et rogo, ut illi adsidua orationum
donetis suffragia, quem commemorationis pascitis ubertate.

XIIII. 2 hilpidio BLPTV diaci B 4 facies B 5 dipares
B et me] me esse et B meosquę B & recolere
T sit T 7 aecclesiastica B 8 bilpidi PTV, hilpidis B,

nhilpidi L 10 cotidiae B adflici B 11 desperem Ph, diaperem
BLTV 12 adcepto B filius B 13 anima mea
Sirm. 14 praeoalis B cessis B remansis B \'quod
quod B 16 ad L.] alliguriam L procnris B

XV. 18 stephane L 20 pectoris] peccatoris B 21 destinate
BL 25 orationis B 26 qu.a (i eras.) L 27 pascetis B

Related Letters