Letter 9016: I should have replied to your letter long ago, and the delay weighs on me.

Ennodius of PaviaAdeodatus|c. 506 AD|Ennodius of Pavia
friendship

XVI. ENNODIVS ADEODATO.

Olim ad beatitudinis tuae scripta responderam, si facile
fuisset Romam pergentium itinera deprehendi. ecclesiastica
humilitas a mundi potentibus quasi res peregrina transitur. ut
primum tamen domnus Dioscorus Romam perfunctus pii laboris
remeauit officio, ad restitutionem debiti reuerentiam uestram
suspiciens adspiraui. uos filios uestros, domnum Faustum uel
sanctam progeniem ipsius redire Romam cupitis, nos manere:
dispar sententia ad unum affectionis callem sine errore reuertitur.
deus tamen optimus dispensator quod felicitati eius scit conuenire
disponat. mihi domni Fausti suorumque prosperitas
praesentiae uice blanditur. domine mi, salutationis cultum
pleno amore dissoluens codicem quem dedistis filio uestro
domno praefecto remeante transmitto: uos meum aut illum
quem promisistis, si placuerit, destinate, illud tamen specialiter
conferentes, ut orationum uestrarum numquam me propugnatione
nudetis, quia nullus mihi murus potior esse aduersus peccati
arietem poterit, quam si illarum me tutela defenderit.

Related Letters