Letter 11026: You sent me a most generous gift of sails, and for this I am grateful — though you should not have put yourself to...

Gregory the Great (Wisigothic)Rusticiana, Patrician|c. 602 AD|Pope Gregory the Great
barbarian invasioneducation booksfriendshiptravel mobilitywomen

iixcellcntiae vestrac scripta suscepi, quae me" in^ gravissima aegritudine positum
de salute, de devotione ac de dulcedine sua omnino relevarent^. Unum vero aegre
suscepi, quia in eisdem epistolis ad me, quod semel essc poterat'', saepius dicebatur:
ancilla vestra, et ancilla vestra. Ego enim, qui pcr episcopatus onera servus sum
omnium factus S qua ratione mihi se illa ancillam® dicit, cuius susceptus ante' epi-
scopatum proprius fui? Et ideo rogo per omnipotentem Deum, ne hoc verbum ali-
quando ad me in^ scriptis vestris inveniam. Ea autem quae ex purissimo et sincerissimo
corde** beato Petro apostolorum principi munera* transmisistis praesente omni clero
suscepta atque illie suspensa sunt. Filius enim*^ meus vir magnificus^ domnus Sym-
machus™, quia ex podagrae dolore aegrotum me et paene desperatum" repperit^, scripta
vestra mihi dare distulit et post multum temporis, quam® vela suscepta sunt, dedit.
Postmodum vero in^ scriptis excellentiae vestrae invenimus, ut cum letania ad beati
Petri ecclesiam portari dcbuissent. Quod ideo minime factum est, quia, sicut praedixi,
ante vela quam scripta*» suscepimus. Tamen praedictus vir cum omni familia domus
vestrae^ hoc' fecit, quod* nos facere cum clero voluistis. Sed et si voces defuerunt
hominum, habet ipsa vestra oblatio apud omnipotentem Dominum vocem suam. In
eius enim pietate* confido, quia cuius vos corpus cooperuistis " in terra eius vos inter-
cessio a peccatis omnibus protegit in caelo^ omnemque domum vestram sua^ provisione
regit et* sua vigilantiay custodit.

De podagrae autem molestia, quam vobis evenisse signastis', et contristatus vehe-
menter sum et laetatus: laetatus, quia humor noxius inferiora petens superiora per-
fecte* deseruit; contristatus vero, quia in** tam tenuissimo corpore dolores vos nimios®
perpeti pertimesco. Ubi enim deest caro, quae virtus esse poterit doloribus resistens?
Me etenim, quem, qualis fuerim, nostis, ita amaritudo animi et adsidua exacerbatio
atque per hoc podagrae molestia afficit^, ut corpus meum tamquam in sepulturam ita
siccatum sit; unde fit, ut iam raro de lecto surgere valeam. Si ergo mei molem cor-

XI, 26 in titulo: patriciana q*4. ») me om. Bl. in supraser. q1. «) jn relevarunt

eorr. m. posL q 1. d) exsuperat eoni. Mommsen. «) se illa om., sed ante mihi supraser. te p 1 — ancillam
in rai., ut videtur, ex illa eorr. Ql. 0 ^oc, ut videtur, in aute suBceptum corr. Q 1; subiectus ante suscep-
tum Vat, A. E (ed. 31.). e) in om. q 1. h) de add. Rl. ex mune corr. Q 1. iia Rl.ql. q*1:

autem cet. codd. 1) umabbr. Rl. g*l; q*2 in contextu rasur. et in marg.: vir magnus; Q*3: vir maguus.
™) Symmacus q3. disp. Q 1. Q*. °) m postquam corr. q 1. P) post multum vero (pm. in) q3.

«) ante vel aquam scriptam Rl. ') hanc Vat. A. D. E (ed. M.). ■) quam q et Vat. A. D. E (ed. M.J.

XI, 26. Haec et scquentes epistulae certe una transmissae mnt. — De Rustidana cf. ep. II, 27 n
1) Cf. Gregorii titulum: servus servonim Dei. Balm. apud Boziere Lib. diurn. p. 38. Eicdld in N. A. in
p. 645. Grisar in Ztschr. f. Jcath. Tkeol IV, 475 ss. 2) De Gregorii valetudine cf. ep. VIII, 29 n. 1.
IX, 175 n. 3. IX, 232 n. 2. 3) Cf ep. VIII, 22 n. 2.

GRE60RU I. REGISTRI

poris in tantam podagrae dolor ariditatem redigit, quid de vestro corpore sentiam, quod
nimis siccum ante dolores fuit?

De elemosina vero quam beati Andreae apostoli monasterio * fecistis, quid necesse
Ecci. », 15. est me aliquid dicere, cum scriptum sit: ^Absconde* elemosinam in sinu pauperis, et
haec pro te^ exorabit'? Si ergo apud secretas aures Domini habet ipsa bona operatio
Yocem suam, sive nos clamemus, sive taceamus, hoc ipsimi^ quod bene egistis clamat.
Indico autem, quia tanta miracula^, tanta cura, tanta custodia monachorum in eodem
monasterio eiusdem apostoli est, ac si specialiter abbas monasterii ipse sit. Nam ut
pauca de multis loquar, quae abbate ac praeposito^ monasterii narrantibus agnovi,
quadam die duo exinde fratres transmissi simt, qui aliquid emere pro monasterii utili-
tate debuissent, unus iunior, qui prudentior videbatur, alter senior, qui custos iunioris^
esset. Perrexerunt utrique, et de pretio quod acceperunt ipse qui custos missus fuerat
nesciente altero de eodem pretio furtum fecit. Qui mox ut in monasterium^ sunt
reversi atque ante oratorii limen venerunt, arreptus dacmonio™ is qui furtum fecerat
cecidit et vexari coepit. Dimissus autem a daemonio concurrentibus monachis requi-
situs est, ne forsitan de eo quod accepcrat furtum fecisset; negavit, iterum vexatus
est; dimissus atque iterum requisitus** negavit atque iterum" vexatus est. Octo itaque
vicibus negavit, octo vicibus est vcxatus. Post octavam vero negationem confessus
est, quantos nummos ftirto abstulerat. Et agens paenitentiam prostratus se peccasse
testatus est®; ulterius veroP ad eum daemonium non accessit.

Alio quoque tempore dum in die natalicio^ eiusdem' apostoli iam meridianis
horis' fratres quiescerent, subito quidam^ frater apertis oculis caecatus coepit tremere,
voces ingentes mittere", quibus vocibus testabatur ferre se non posse quod patiebatur.
Concurrerunt^ fratres, viderunt caecum oculis apertis trementem et clamantem et a
praesentibus alienum nihilque quod foris agi poterat sentientem ; eumque in manibus
levaverunt atque ante altare beati^ Andreae apostoli proiecerunt ipsique pro eo in
oratione prostrati sunt. Qui statim ad se reversus, quid^ passus fuerat^ confessus est,
quia senex quidam ei apparuit et canem nigrum ad eum dilaniandum dimisit dicens:
'Quare fugere voluisti de monasterio isto?' 'Cumque evadere de canis morsibus nullo
modo potuissem, venerunt quidam monachi et eundem senem pro me rogaverunt.
Qui statim iussit canem^ abscedere, et ipse ad me reversus sum.' Qui etiam' confessus
est*, quia *eo die quo ista pertuli consilium habueram de eodem monasterio fugere'*.

Alius quoque monachus discedere ex eodem monasterio latenter voluit. Cumque
hoc mente tractasset, venit^ oratorium ingredi; statim daemonio traditus vehementissime
vexatus est. Relinquebatur vero a daemonio et, si extra oratorium stetisset, nihil
patiebatur adversi ; si conatus fuisset ingredi, statim maligno spiritui ® traditus vexabatur.
Cumque hoc saepius jSeret, culpam suam confessus est, quia de monasterio egredi
cogitabat. Tunc pro illo fratres collecti sese per triduum in precibus astrinxerunt^,
atque ita curatus est, ut ad eum postmodum numquam spiritus malignus* accederet.
Dicebat autem eundem se beatum apostolum, dum vexaretur, vidisse seque ab eo in-
crepatum esse, cur voluisset abscedere.

•) abflcondite q*Lq3, ') vobis q3. «) hoc ipsum om. tanta miracala om, S 1.

Q* 1; A daemonio, tU videiur, q*2.3. ^) verba requisitus usque iterum om, ®) ut acU. Sl, P) Tero

om, q3. 1) natalicii Ql. eius Bl. •) hor^ Bl, ») ex quadam corr. Bl, «) mitteret Bl;

emittere q3, ▼) concurrunt Bl. • w) iui El; sancti cet. codd. «) qui q1. ^) canem om. q3.
») saepe add. q*. ») est om. q*1, *>) voluit q. c) malignus {corr, in maligno) spiritus Sl.

4) De manasterio 8. Andreae cf, ep. IX, 44 n. l et 1, 14^ n. 6) Eandem, ut videtur, Mstoriolam
de Theodoro guodam in monasterio 8uo puero narrat noster in didl. IV, 38,

Alii quoque duo fratre« de eodem monasterio fugerunt^ atque aliqua prius collo-
quendo fratribus signa dederunt, quod per Appiara* descendentes'* Hierosolymam* ten-
derent. Qui exeimtes deverterunt^ de itinere et, ut a sequentibus inveniri minime
potuissent, retrusas cryptas^ iuxta Flammineam™ portam'' invenientes in eis se occultave-
runt. Cum vero vespertinis horis requisiti minime in congregationc inventi essent,
ascensis caballis eos quidam fratres secuti sunt per Metrovi " portam ** exeuntes, ut eos
in Latinam vel Appiam viam° sequcrentur. Subito cis consilium ortum est, ut eos in
SalariamP viara requirerent. Extra civitatem igitur pcrgentes' deflexerunt' in Sala-
riam*. Eos vero* minirae invenientes per portam Flammineam™ decreverunt reverti.
Cumquo reverterentur, mox ut equi eorum'* ante cryptas illas venerunt, in quibus se
absconderant^, fixerunt gradum, pulsati et compulsi passum movcre noluerunt. Con-
sideraverunt monachi rem talem sine mysterio esse non posse, attenderunt ad cryptas,
viderunt earum aditus missa maceria^ daranatos, sod caballis siiis nusquara euntibus
descenderunt. Deposuerunt* lapides qui in ore^ cryptarum positi fuerunt*; ingressi
sunt* eosque in eisdem tenebrosis latibulis constematos tcrrae invenerunt. Qui ad
monasterium reducti ex eodem miraculo ita mcliorati sunt, ut eis* multura profuerit
ad parum temporis de monasterio** fugisse.

Haec dixi, ut <^xcellentiac vestrae innotesceret*', cuius oratorio eleniosinam fecistis.
Omnipotens autem Deus et in anima et in corporc et in omni domo caelesti vos
protectione custodiat et ad consolationem nostrara diu vos vivere concedat. Dulcissi-
mum* filiura meura domnum Strategium^ cum gloriosis parentibus suis filiis vestris mea
peto vice salutari.

Related Letters

Gregory the Great (Wisigothic)Rusticiana, Patricianc. 591 · gregory great #2074

The good which is conceived by God's gift in the heart is brought to completion by swift and firm devotion.

Pope Gregory the GreatRusticiana, Patricianc. 593 · gregory great #4046

On receiving your Excellency's letters I was glad to hear that you had reached Mount Sinai. But believe me, I too should have liked to go with you, but by no means to return with you. And yet I find it very difficult to believe that you have been at the holy places and seen many Fathers.

Pope Gregory the GreatRusticiana, Patricianc. 591 · gregory great #2027

On receiving the epistle of your Excellency I was relieved by the welcome news of your welfare, hoping that the Lord in His mercy may protect and direct your life and doings. But I wondered much why you have turned from your intention and vow to accomplish a good work in respect of your meditated journey to the holy places , seeing that, when an...

Pope Gregory the GreatRusticiana, Patricianc. 601 · gregory great #11044

I have received the letters of your Excellency, which altogether relieved me, while I was in a state of most grievous sickness, with regard to your health, your devotion, and your sweetness. One thing however I took amiss, namely that in the same epistles to me what might have been said once was said repeatedly; Your handmaiden, and your handmai...

Pope Gregory the GreatRusticiana, Patricianc. 598 · gregory great #8022

I remember having before now written to your Excellency, and repeatedly urged you to lose no time in revisiting the thresholds of the blessed Peter, Prince of the apostles. And what means your so great delight in the city of Constantinople, and your oblivion of the city of Rome, I know not. I have not so far been thought worthy of getting any in...