Letter 93: Part of the papal correspondence surrounding the Acacian Schism (484-519), the major breach between Rome and...

HormisdasUnknown|c. 517 AD|Hormisdas
imperial politicspapal authority

HORMISDA GERMANO ET lOHANNI EPISCOPIS FELICl ET DIOSCORO
DiAcoNis ET BLANDO PRESBYTERO. Opinionum diucrsitas diu nos facit de prosperitate uestra uel de susceptae actionis qualitate soUicitos, praecipue cum nihil certum tam diuturno tempore uestrae diiectionis potuissemus rescriptione cognoscere. 25 nos taraen reperta latoris occasione haec ipsa significare maluimus. quapropter salutantes, cum dei omnipotentis auxilia incolomes nos esse cognoscite, quod et de uobis audire 2 desideramus. sed ut de omnibus, quae gesta sunt, nostram
Epist. ccxvni 3 — CCXXI 1.
681
plenius possitis instruere notionem, a quibus personis uel in quibus locis bene, sicut credimus, suscepti fueritis uel ubi aut sub qua festiuitate resun-ectionis dominicae caritas uestra tenuerit diem et quid deinceps egeritis, per omnia rescriptis currentibus declarate, quatenus cogitationem nostram de uestra et actuum prosperitate releuare possitis et, si quid instructioni, quam suscepistis, causae defuerit, subiungere cum dei nostri solatio ualeamus. Data VII. Kal. Maias Eutharico cons.

Related Letters