Letter 46: Brother Rufinus,
XXXXVI. PAVLINVS RVFINO FRATRI SALVTEM.
Vel breues nobis ab unanimitate tua litterae magno refrigerio
sunt, sicuti in paenuria pluuiarum ager sitiens rore
recreatur, unde refectos nos quamuis breui epistula tua, attamen
tua, per puerum communium filiorum fatemur, sed tamen
rursus adfectos, quia etiam nunc uos in aestu sollicitudinis
et incerto morarum Romam pati indicastis. det nobis dominus
a domino laetificari quam primum de actu uestro, ut
sicut anxiis conpatimur, ita congaudeamus hilaratis et incipiamus
tamen sperare fructum praesentiae uestrae, si uos certi
esse de uestra sententia uel domini circa uos placito coeperitis.
Sane, quod admonere dignaris affectu illo, quo nos sicut
te diligis, ut studium in Graecas litteras adtentius sumam,
libenter accipio; sed inplere non ualeo, nisi forte desideriis
meis adnuat dominus, ut diutius consortio tuo perfruar. nam
quomodo profectum capere potero sermonis ignoti, si desit a
quo ignorata condiscam? credo enim in translatione sancti
Clementis praeter alias ingenii mei defectiones hanc te potissimum
imperitiae meae paenuriam considerasse, quod aliqua,
in quibus intellegere uel exprimere uerba non potui, sensu
1 rescrita C peterit (et om.) Y sexta C 2 an CY, uel tC Rosw .
3 huius (modi om.) CY testimonium Y imo f eplc epif sci paulini
ad scffi aug C, explicit Y .
S,. — 9 uel 8, ut f breuis 8 unianimitate 8 10 fluuiorum
Bosto . 11 pr . tua om. cdd. Ruf adtamen 8 13 etiam nunc SE,
etiamnum nunc Bosw . solicitudinis, 14 pati E, peti SRosto . iudicastis
Rosw . 15 nostro RoStV . 16 hilaritati Rosw . 19 admoneri E
21 desideria mea adiuuat Rosw .
25*
potius adprehensa uel, ut uerius dicam, opinata transtulerim.
quo magis egeo misericordia dei, ut pleniorem mihi copiam
tui tribuat, quia pro diuitiis erit pauperi uel micas a diuitis
mensa cadentes auido famelici cordis ore colligere.
In tempore sane, quo scripta haec scribebantur, cecidit
sub oculis incidens proposita lectione capitulum illud ex Genesi,
(a) Iacob quo ludas benedicitur. et quia dominus oportunissimam
hanc occasionem dederat, pulsare post tempus
fores cordis tui placuit. ergo si me amas, immo quia multum
amas, rogo ut scribas mihi, ut intellegis ipsas patriarcharum
benedictiones et si qua ipse scis in eis ardua sensu et digna
cognitione, scire me uelis; specialiter tamen de capitulo illo
in quo ait: alligans ad uitem pullum suum et ad cilicium
pullum asinae suae, qui suus sit pullus quaeue
asina uel qui asinae pullus? et cur suus ad uitem, asinae uero
pullus ad cilicium alligetur?
Related Letters
So why did you sit by the Bosporus if you were only going to do the same thing in Cilicia?
Brother Rufinus,
The charity of your acts of friendship in the past has moved us to visit your Fraternity with the present letter. For we have been refreshed with great joy by learning from reports given us of your health that all is well with you. But, while this is so, we implore Almighty God, that as in the present life, which is as it were a shadow of the fu...
Character is revealed not by what a person says but by what he does when no one is watching.
Vl Laurentius lucreticos Photini venena seclantes euret expelti.