Letter 1008: I recall hearing you say more than once that we can never be cleansed of our sins unless we confess our crimes when...

Ruricius of LimogesSidonius Apollinaris|c. 485 AD|Ruricius of Limoges
christologygrief deathproperty economics

VIII. DOMINO SUO PECULIARI IN CHRISTO DOMINO PATRONO SIDONIO EPISCOPO RURICIUS.
Praedicantibus uobis saepius audisse me recolo nullatenus
ab iniquitatibus nos posse purgari, nisi fuerimus crimina nostra
conscientia conpungente confessi. quis enim, non dicam

9] cf. Matth. 21, 19.

2 peculiariter v 4 dilegere S pia v, pietas S 5 affectum S
6 corregitis S 8 stereli S domosa S quejjentibus S (s add . in ras. S1)
10 quam v 11 abscindi v deferte S 12 doctrine S (d in ras.)
pinguine S stercore Kr., stere S, terrae v 13 dulciscat S 15 prestiteratis
S 16 alium q S, alium qui v uestrum si iam] uestris usibus
nunc v 18 iubeatis] ualeatis Kr . simnlq S, simul quod v 19 gurdonem
scripsi, gurdone SKr . abituri v me om. v 25 quis v, quiquis S

consequi, sed uel quaerere queat indulgentiam, nisi deplorationi
confessionem erroris adiungat, quia error indulgentiam, non
indulgentia requirit errorem? quod ego ualde uerum esse cognoscens
facinus meum nuper admissum pietati uestrae indicare
non distuli, ne, quod modo prodente me spectat ad
ueniam, tacente postmodum pertineret ad culpam. sed iam
ipsum dolum proferimus in medium. furti me uobis reum
statuo et depositum uestrum me ignorantibus uobis inlicite
praesumpsisse pronuntio. quod ut tamen committerem, occasionem
perpetrandi facinoris uos dedistis aut temptantes cupidum
aut indoctum erudire cupientes. codicem namque, quem
de fratre meo Leontio me recipere iusseratis, transtulisse me
fateor. quod si probatis, agnoscite, si inputatis, ignoscite, quia
confessioni querella sociatur. nam primum, ut eum legerem,
uoluntas inpulit, deinde ille, ut transferretur, extorsit. nam
cum de dapibus ipsius adhuc pauca libassem, taliter me gustu
inlecebrosi saporis inlexit, ut primi quodammodo parentis imitator
domino repente contempto ad satietatem studuerim peruenire
magisque consilium suadentis quam imperium dominantis
audierim. nam ut omnia pectoris mei arcana manifestem,
uidebar mihi libri ipsius uerba adhortantis audire: quid cessas,
ingrate, quid dubitas? nosti erga te communis domini uoluntatem,
quam diuersis occasionibus te elimare contendat, quam
tibi etiam inuito spiritales cibos soleat bonus pastor ingerere.
mihi crede, plus tibi, si distuleris, quam transtuleris, inputabit,
quia studiosis fauere, non inuidere consueuit. his et talibus
silentis adloquiis in uincula eius me uoluntarius pariter et
coactus sponte conieci, ad exemplandum eum festinus accessi,

1 querere S indulgentiam S 3 rerum S, serum, 5 prodente
me v, prudente S 9 praesumsisse S 10 IIuos S (s eras.) dedicistis S
t P
au S (t man. alt.) temtantes S (p man. alt.) 11 inductum S 12leoncio S
13 ignoscite s. i. agnoscite SKr., corr. v 14 quaerilla S 15 inpolit 8
p
17 imitatur S1 18 eontemto S (p man. alt.) sacietatem S 19 suab

dentes 81 21 ipsius ex istius corr . 81 22 ingratae S duitas S (b
man. alt.) 23 occansionibus S 24 cybos S 27 silentio v uincula
v, uinculis S 28 sponte deleuit Mommseflus

quem nunc utrum, sicut est, transcriptum an paratum reddere
debeam, in uestro pendet arbitrio. ego tamen libens multam,
quam intuleritis, excipiam, quia remedium meum uestrum credo
esse decretum et sententiam uestram medellam duco esse,
non poenam.

Related Letters