Letter 1009: Your recent fame and longstanding love have so drawn me that I dare to assault your ears with my inanities again and...
VIIII. DOMINO PECULIARI IN CHRISTO DOMINO PATRONO SIDONIO RURICIUS.
Ita me recens praedicatio et antiqua dilectio uestrae pietatis
inlexit, ut audeam auribus uestris ineptiis meis facere saepius
iniuriam, dum uestram, quantum sterili ingeniolo conceditur, adtingere
cupio disciplinam. quam etsi adsequi grande est atque
difficile, sequi tamen pulchrum est atque sublime, quoniam
summarum rerum non adeptio tantum, sed etiam imitatio
ipsa laudanda est, quia numquam fere aliquis eius rei portione
ad integrum caret, ad quam scandere ac peruenire contenderit.
desidero itaque, domine mi, desidero, inquam, tuis cibis refici,
tuo fonte potari, tuis repleri dapibus, tuis epulis saginari, quas
si quis distribuentibus uobis non summo ore libauerit, sed totis
animae uisceribus adpetens conuiua sorbuerit atque intimo
pectoris postmodum easdem ruminaturus absconderit, incipiet
adsiduis ructationibus in laudem domini omnipotentis erumpere
refertus corde, ore ieiunus, dum satur esurit et saturatur esuriens,
magis in regeneratione saturandus. nec deesse poterit
cibus, cuius pastus in uerbo est. ut ergo harum deliciarum
particeps esse merear, uestris patrociniis obtinete mihique supra
mensuram uirium conitenti auxiliatores accedite simulque, ut
ab ouili uobis credito non inueniar alienus, orate errantemque
ouem a pascuis saeculi ad caulas dominicas reportate, quia
1 nunc Luetjohann, n S, nescio v sicut est paratum an simul transcriptum
reddere coni. Mommsenus transcribtum S disparatum Kr.,
et furto paratum Gustafsson 2 pendit S 4 medillam S 8 predin
catio S delictio S 10 stereli S 12 pulcru S 14 iucunda v
Rere S porcionem S 16 mihi S 21 ructacionibus S 22 refertur S
24 ciuus S in ras . partus S ut v, & S ego v diliciarum S
26 accedite j S ut Luetjohann, et S
confido, quod intercessionibus uestris fieri possit agnus, qui
uester meruerit esse discipulus.
Related Letters
After the holy services of the Lord's Nativity — at which I was present, though very ill and truly more than...
It is perfectly clear how great is the grace of God in your merit, or how great a sum of virtues may be inferred,...
I recall hearing you say more than once that we can never be cleansed of our sins unless we confess our crimes when...
Avitus, bishop of Vienne, to the most illustrious Apollinaris.
How heavily sinners are crushed by the weight of their own deeds — everything that is offered is snatched from...