Letter 2021: Your frequent illness displeases me, and it seems to me to be a divine warning.

Ruricius of LimogesCapillutus|c. 493 AD|Ruricius of Limoges
illness

XXI. RURICIUS EPISCOPUS CAPILLUTO FILIO SALUTEM.
Ingrata mihi est frequentior aegritudo uestra, quae mihi
etiam uidetur commonitio esse diuina, qua mauult dominus

3] Luc. 6,37. 4] Matth. 6,14. 12] Matth. 5,48. 15] Matth. 6,12.
18] Eccli. 28, 3.

1 inopium et largientium v 2 iuditio S praesteterimus S 3 et om. S
dimittitur S 5 dimittit S 6 nostra S 10 auidus 81 prespexerit S
11 querit S 14 a S suprascr . peccatoribus ex peccatorum S post et
uidetur in inserendum 17 inlegamur S 18 qui v ante dicit suppleas
deus tenit S 19 ira S querit S medilla S 20 ecclesiae uiscera v in
fWtis, ubi etiam ecclesiae uterum uel ecclesiam Userchae conicitur, ecclesiam
usercae r in textu adcedo S 26 frequentiosa egritudo S 27 esse
commonitio v comotio S diui::r.; 8\', diuina S* qua mauult r, qua uult S

noster pro sua pietate largissima peccatores castigare quam
perdere, ut, quos annorum suorum aetas longaeua non conuicit,
uel conuincat infirmitas, ut deponant saeculi byrrum et sumant
ecclesiae uestimentum, quod est cilicium, contritionis indicium,
quia cor contritum et humiliatum deus non spernit.
ille enim uadit ad caelum, qui se conlidit ad solum, quia, qui
se exaltat, humiliabitur et, qui se humiliat, exaltabitur.
unde et dicit paenitens ille perfectus: adhaesit pauimento
anima mea, domine, uiuifica me secundum uerbum
tuum: quid est secundum uerbum tuum, nisi secundum promissionem
tuam? quod, qui coram te peccata sua deflerit conpunctus
in mundo, tu eum perduces in regno, ubi possit deinceps
cantare securus: audiuit dominus et misertus est
mihi. dominus factus est adiutor meus. conuertisti
planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum
meum et praecinxisti me laetitia. unde suadeo pietati
uestrae, ut, quod cogitastis, celerius deo adiuuante faciatis, quia
mors non tardat ipso domino dicente: ne tarderis conuerti
ad deum nec differas de die in diem. subito enim
ueniet ira eius et in tempore uindictae disperdet te.
ideoque, dum tempus habemus, conuertamur ad dominum, ut
non cum hoc mundo damnemur, quia sine dubio illi misericors
deus suum praestat auxilium, quem circa praecepta sua cernit
adtentum.

Related Letters