Letter 2032: Having reread the letter of your excellency, I gave thanks to God that by its own arrangement I learned of your...
XXXII. DOMINO INLUSTRI SEMPERQVE MAGNIFICO FILIO AGRICOLAE RURICIUS EPISCOPUS.
Relectis litteris sublimitatis uestrae gratias deo egi, quod
uos prius reualuisse ordinatione ipsius, quam infirmatos esse
cognoui, ut nobis anxietatem tolleret et uobis redderet sospitatem.
quam tamen infirmitatem uobis clementer inlatam propitio
potius quam irato ipso domino nostro pro solita eius pietate
conicio. sic enim legimus, quod corripiat dominus, quem
diligit, (castigat) autem omnem filium, quem recipit. quod etiam
in nobis, quantum audio, conprobatur, ut ordinatis affectibus
uestris suum nobis insinuaret affectum et habitu animoque
mutato iugum uobis suae lenitatis inponeret, ut salutari currui
suo colla subdentes, dum mandatorum suorum leue onus euehitis,
peccatorum grauem sarcinam deponatis.
Haec est enim mutatio dexterae excelsi, dum de peccatoribus
iustos, de extraneis domesticos, amicos sibi facere dignatur
ex seruis. superest, ut nunc conuersionem, quam protulistis
. in ueste, probetis in corde et haec commutatio inter indumentum
uestrum habeatur et animum, ut, sicut ille sub
16] Prou. 8,12. 17] Hebr. 12, 6. 24] Psalm. 76,11.
1 factis S 7 iuditio S 8 presenti S 10 inlustriil S (e eras.)
12 relictis S 14 ut Luetjohann, et S 17 conitio S 18 diligit add. v,
castigat add. Kr. ex ep. II 23, om. S recepit S 19 re probatur 11
20 animo quae mutatu S 21 curui S 25 dextraneis S
candidis uestibus habuit hucusque nigredinem, ita nunc sub pullis
uestibus operum luce candescat. peccator enim, qua die conuersus
ingemuerit, tunc saluus erit, dummodo iuxta sancti
apostoli Pauli sententiam, sicut exhibuimus hactenus corpora
nostra seruire saeculo et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc
exhibeamus membra nostra seruire iustitiae in sanctificationem,
nec simus quasi timentes deum aliud sermonibus praetendentes,
aliud habentes in moribus, aliud ostentantes in
uestibus, aliud actibus conprobantes, ne nos mordeat sermo
ille dominicus, sub uestitu ouium luporum rabiem contegentes,
quia oculus ille diuinus, sicut scriptum est, omni
loco bonos speculatur et malos. sine dubio, quem ad se integro
corde transire conspexerit, ipse in cor illius iugi habitatione
descendet, ut eo habitatore non careat, cui se praeparauit
habitaculum.
Gratias itaque domino nostro super tam inenarrabili eius
bonitate in commune referamus, qui mauult seruos suos monere
quam perdere, corrigere, quam punire, et pro usura breuis
uitae perpetuitatis regna donare. quod superest, saluto plurimum
et ancillam uestram uobis peculiari insinuatione commendo,
quamlibet hoc salua uestra pietate non egeat, ut, quo
eam suscipere tanti habuistis affectu, semper foueatis indultu,
quae largitate diuina utrosque nos sibi parauit obnoxios, nos
auos faciens sua fecunditate, nos proauos. domnam filiam
meam desiderio et honore, quo dignum est, sospito. ob cuius
agnitionem, si facultas esset ambulandi, erat uoluntas promptissima
uos uisendi, ut, quam interioribus oculis pro adfinitatis
4] Rom. 6, 13. 8] Matth. 7, 15. 11] 1 Petro 3, 12.
1 nigridinem S 2 candiscat S 4 Pauli apostoli v 7 simns v,
scimus S praetendentis S 10 uestituo S 12 bonus speculator
S 12 et ante sine om. v 14 discendit S 16 inennarrabili S
17 suos om. v 18 corregere S 19 perpetuitatis Kr., perpetualn
tis S, perpetua v primum S 20 peculiare S 21 quo eam r,
coeam S 22 indultuque S 25 suspito S 26 agnitionem om. r
prumptissima S
ipsius coniunctione iugi recordatione conspicimus, etiam exterioribus
cerneremus. opto bene agas.
Related Letters
You have asked me many times — since Theodoric, King of the Goths [Theodoric II, r.
Ad Agricolam episcopum
You sent a fine boat — light, solid, big enough for a bed, and already stocked with fish — along with an extremely...
Your name promises what I hope your character delivers: blessedness.
tnit f of the bishops Dardaniae to Oelasium papam* IUius praecepta himself grato animo suscepisge nuntiani, atque...