Letter 2035: Through the physician Palladius I received the letters of your fertile heart and eloquent mouth, which invited us to...

Ruricius of LimogesSedatus|c. 499 AD|Ruricius of Limoges
illness

XXXV. DOMINO SANCTO ET APOSTOLICO MIHIQVE IN CHRISTO DOMINO SPECIALI CULTU AFFECTUQVE CETERIS PRAEFERENDO PATRONO SEDATO EPISCOPO RURICIUS EPISCOPUS.
Per archiatrum Palladium litteras fecundi cordis et facundi
oris accepi, quae nos ad uisionem mutuam uoto pectoris inuitabant.
sed quid facimus, quod desideriis animorum nostrorum
diuersa membrorum resistit infirmitas, dum uos nimietate
robusti, nos tenuitate exesi corporis inpedimur, dum uos
alieni et quattuor pedes ferre nequeunt ponderosos, me etiam
proprii et duo sustinere prae defectione uix possunt? quo fit,
ut implere communia uota nequeamus. ego enim, testis est
dominus, quod, si ualuissem, ad synodum condictam omni auiditate
uenissem, sed me a dispositi itineris uoluntate necessitas
imbecillitatis inhibuit, quia aeres regionis illius praesertim hoc
tempore ferre non poteram. quod et uos ita credere confido
et prauos ad aliud deriuare non dubito.

His itaque sufficienter, ut potuimus, indicatis salutatione
animi desiderantis inpensa, si dignum ducitis, transmisi uobis

6] Psalm. 62, 9.

1 cordis nostri v S ut Luetjohann capud S adherere S 4 utilia
scripsi, ut illi a S, ut utilia Kr., ut illa v membra] esse add. v 5 in
add. Luetjohann, om. S 8 fort . inde scribendum 9 educta] ad uota r
11 Christo om. v 14 arciatrum S 18 tenuetate S 22 sydonum S
23 me a Mommsenus, mea S disposita t\' num uoluptate scribendum ?
24 imbicilitatis S aerem coni. v regiones S presertim S 26 diriuare
S 27 itaquae S 28 desiderantis Mommsenus, desiderantes S,
desideranter v

caballum, qualem uobis sciebam esse necessarium, mansuetudine
placidum, membris ualidum, firmum robore, forma praestantem,
factura conpositum, animis temperatum, scilicet nec
tarditate pigrum nec uelocitate praeproperum, cui frenus et
stimulus sit sedentis arbitrium, cui ad euehendum onus et
uelle suppetat pariter et posse, ita ut nec cedat superposito
nec deponat inpositum. superest, ut rescripto, quomodo uobis
placeat, indicetis, quamlibet ita de indiuiduo mihi corde praesumam,
quod uobis etiam mala a me commissa, non dicam
transmissa conplaceant. tanta est enim integri uis amoris, ut
in amicum nil displiceat, cum magis malum displicere debeat
de amico. et hinc illud est, quod iudicia hominum aut amore
praepediuntur aut odio, ut recta non proferant. uos uero, quos
nec odium exasperat nec inflammat inuidia, et iocos nostros
libenter accipite et de sospitate uestra uel actibus affluenter
instruite, ut, dum uos diutius legimus, copiosius inbuamur.
ora pro me.,

Related Letters