Letter 2042: I give thanks that you both care about my well-being and took the trouble to refresh me with the fresh vegetables...

Ruricius of LimogesLeontius|c. 501 AD|Ruricius of Limoges
friendship

XXXXII. DOMINO DEUINCTISSIMO ET MIHI OMNI HONORE UENERABILI FRATRI LEONTIO RURICIUS.
Gratias ago, quod et nostri curam gerere et nouitate holerum,
quae libenter habere nos nostis, nos reficere tanti habuistis,
quod et consuetudini praestatis pariter et amori. ideoque redeunte
puero uestro reddo reciprocum sospitationis officium et,
ut de suscepto deo propitio officio indesinenter cogitetis, admoneo,
quia deus non initium boni operis, sed finem requirere
conprobatur dicens: qui perseuerauerit usque in finem,
hic saluus erit. praestabit, ut credimus, misericordia ipsius,

25] Matth. 10, 22.

5 mallo S 6 potestati S 7 mendabitis S 9 se dederit] sederit S
pacietur S 11 non ante excipit denuo add. S praestauit S 12 tumultiba
S dilatis ex dilectis S2, deletis Mommgenus 13 paruump S
Ijitius S\', citius 82 fructus nos 8 man. rec., fj>cti|!s ;;08 81 14 uestra
v in notis carpere v 15*aflFectibus v mitigentur] finit add. S 17 deuictissimo
S uenerabile S 18 leoncio S 19 nouijte S (t eras.)
20 nos nostis S 22 offitium S 23 offitio S 26 praestauit S du*
sericordiam S

ut, qui paenitendi uobis animum inspirare dignatus est, ipse
nobis et in augendo uirtutem et in consummatione plenam
tribuat pro sua miseratione remissionem, qui solus potest et
sanare corrupta et reparare conlapsa et delere commissa et
abolere praeterita, conseruare praesentia et donare uentura.

Related Letters