Letter 2055: Just as I received the letter of Your Holiness through the venerable Elogius with great joy, so I am glad to send...

Ruricius of LimogesAprunculus|c. 506 AD|Ruricius of Limoges
friendship

LV. RURICIUS APRUNCULO EPISCOPO SALUTEM.
Sicut litteras sanctitatis uestrae per uirum uenerabilem Elogium
cum gratulatione suscepi, ita has eodem redeunte libenter
emisi. quibus apostolatui uestro debitum dependo sospitationis
officium simulque deposco, ut pro nobis orare dignemini et id
a communi domino peculiarius postulare, ut iam tandem aliquando
in unum uenire et nos uidere mereamur, ut caritas,
quae secundum sententiam dominicam in pectoribus nostris
per absentiam, quod peius est, refrixit, per praesentiam iterum
in sopitis cineribus suscitetur et uiuis uocibus quasi nouis flatibus
ueteris amoris rediuiuum reparetur incendium, quod more
atque uirtute ignis illius, quem dominus misit in terram, et
spinas neglegentiae nostrae atque desidiae ui naturae potentis
exurat et tenebras dormientis cordis inluminet.

Related Letters