Letter 2058: Another letter from Ruricius to the same.

Ruricius of LimogesSame bishop as previous letter|c. 507 AD|Ruricius of Limoges
friendship

LVIII. ITEM ALIA RURICII AD IPSUM.
Ante diem, quam litteras uestrae sanctitatis acceperim, conpresbyterum
meum, sicut ipso referente poteritis agnoscere,
ad germanitatem uestram in eadem, qua mihi scripsistis, causa
direxeram, ut, quia mihi non solum ipse filius noster

1 noster om. v epistulis scripsi, epfs S, episcopus v Kr . dedi ex
dedit S, has desiderat Kr . 2 postolauit S 3 hare S 9 fili S omacius
S eparchi S 13 ideoque Luetjohann 14 caus S 15 decet v,
dicit S 17 supplicatione (digne)mini quia Mommsenus, supplicatiouem
i
iniqua S, supplicatione minime . iniqua v, supplicatione non iniqua Qu-
xtafsson defessione S stultae S 18 non add . v, om . 8 19 conferre
Sl in rasura 24 rurici S 2R ut] et v

Eparchius, sed etiam frater suus flebiliter per litteras supplicarant,
\'apostolatui uestro precator accederem, qui et confessione culpae
et deprecatione ueniae et consanguinitatis affectu conpulsus indulsi,
quia uos mihi super hac re scripturos esse non credidi.
sed quia humilitatem meam dignati estis pro ea, quae inter
nos est deo propitio, caritate consulere, ut uobis, utrum iusta
esset uestra districtio, meis potissimum apicibus indicarem,
sciat domnus meus, quod ego factum uestrum et probo et
conlaudo et uehementer admiror, quia, dum uni indesperato
per admonitionem gladii spiritalis pro reddenda salute intulistis
dolorem, multis contulistis languentibus sanitatem.

Multi etenim in ecclesia, qui curari nequeunt uerbo, sanantur
exemplo. superest seueritatem misericordia subsequatur,
ut recipiatis lenitate patris, quem corripuistis auctoritate pontificis,
et iuxta illum euangelicum inuocantes, quem nos per
omnia et sequi et oportet imitari, qui filio paternae substantiae
decoctori et facinus confitenti non solum ueniam clementer inpertiit,
uerum etiam pristinam gratiam libenter indulsit, et
nos condoleamus lapso, subueniamus adtrito; amplectamur reuersum,
laetemur inuentum. quod et apostolatum uestrum propterea
fecisse certus sum, ut paululum infirmantem filium
excluderetis a matre, ut eum ipsi post modicum restitueretis
incolumem et eum contristaretis ad tempus, de quo gaudere
concupiscitis in aeternum.

Related Letters