Letter 4003: To Claudianus [Claudianus Mamertus, a philosopher-priest in Vienne, brother of Bishop Mamertus; author of "On the...
EPISTULA III
Sidonius Claudiano suo salutem.
1. Committi, domine maior, in necessitudinis iura pronuntias, cur quod ad salve tibi debitum spectat a stilo et pugillaribus diu temperem quodque deinceps nullas viantum volas mea papyrus oneraverit, quae vos cultu sedulae sospitatis impertiat. praeter aequum ista coniectas, si reare mortalium quempiam, cui tamen sermocinari Latialiter cordi est, non pavere, cum in examen aurium tuarum quippe scriptus adducitur; tuarum, inquam, aurium, quarum peritiae, si me decursorum ad hoc aevi temporum praerogativa non obruat, nec Frontonianae gravitatis aut ponderis Apuleiani fulmen aequiperem, cui Varrones, vel Atacinus vel Terentius, Plinii, vel avunculus vel Secundus, compositi in praesentiarum rusticabuntur.
2. adstipulatur iudicio meo volumen illud, quod tute super statu animae rerum verborumque scientia divitissimus propalavisti. in quo dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio perpetuaretur. at quod, deus magne, quantumque opus illud est, materia clausum declamatione conspicuum, propositione obstructum disputatione reseratum, et quamquam propter hamata syllogismorum puncta tribulosum, vernantis tamen eloquii flore mollitum!
3. nova ibi verba, quia vetusta, quibusque conlatus merito etiam antiquarum litterarum stilus antiquaretur; quodque pretiosius, tota illa dictio sic caesuratim succincta, quod profluens; quam rebus amplam strictamque sententiis sentias plus docere quam dicere. denique et quondam, nec iniuria, haec principalis facundia computabatur, cui paucis multa cohibenti curae fuit causam potius implere quam paginam.
4. at vero in libris tuis iam illud quale est, quod et teneritudinem quamquam continuata maturitas admittit interseritque tempestivam censura dulcedinem, ut lectoris intentionem per eventilata disciplinarum philosophiae membra lassatam repente voluptuosis excessibus quasi quibusdam pelagi sui portibus foveat? o liber multifariam pollens, o eloquium non exilis sed subtilis ingenii, quod nec per scaturrigines hyperbolicas intumescit nec per tapinomata depressa tenuatur!
5. ad hoc unica singularisque doctrina et in diversarum rerum assertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari, quaeque, si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium cum Euphrate horoscopium, cum Perdice circinum cum Vitruvio perpendiculum quaeque numquam investigare destiterit cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum +Zeto pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras.
6. ad extremum nemo saeculo meo quae voluit affirmare sic valuit. siquidem dum sese adversus eum, quem contra loquitur, exertat, morum ac studiorum linguae utriusque symbolam iure sibi vindicat. sentit ut Pythagoras dividit ut Socrates, explicat ut Platon implicat ut Aristoteles, ut Aeschines blanditur ut Demosthenes irascitur, vernat ut Hortensius aestuat ut Cethegus, incitat ut Curio moratur ut Fabius, simulat ut Crassus dissimulat ut Caesar, suadet ut Cato dissuadet ut Appius persuadet ut Tullius.
7. iam si ad sacrosanctos patres pro comparatione veniatur, instruit ut Hieronymus destruit ut Lactantius adstruit ut Augustinus, attollitur ut Hilarius summittitur ut Iohannes, ut Basilius corripit ut Gregorius consolatur, ut Orosius affluit ut Rufinus stringitur, ut Eusebius narrat ut Eucherius sollicitat, ut Paulinus provocat ut Ambrosius perseverat.
8. iam vero de hymno tuo si percontere quid sentiam, commaticus est copiosus, dulcis elatus, et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica veritate supereminet. idque tuum in illo peculiare, quod servatis metrorum pedibus pedum syllabis syllabarumque naturis intra spatii sui terminum verba ditia versus pauper includit nec artati carminis brevitas longitudinem phalerati sermonis eliminat; ita tibi facile factu est minutis trochaeis minutioribusque pyrrhichiis non solum molossicas anapaesticasque ternarias sed epitritorum etiam paeonumque quaternatas supervenire iuncturas.
9. excrescit amplitudo proloquii angustias regulares et tamquam parvo auro grandis gemma vix capitur emicatque ut equi potentis animositas, cui frementi, si inter tesqua vel confraga frenorum lege teneatur, intellegis non tam cursum deesse quam campum. quid multis? arbitro me in utroque genere dicendi nec Athenae sic Atticae nec Musae sic musicae iudicabuntur, si modo mihi vel censendi copiam desidia longior non ademit. nam dum inpactae professionis obtentu novum scribendi morem gradatim appeto et veterem saltuatim dedisco, de bono oratore nil amplius habeo quam quod malus poeta esse plus coepi.
10. proin, quaeso, delicti huius mihi gratiam facias, quod aliquantisper mei meminens arentem venulam rarius flumini tuo misceo. tuam tubam totus qua patet orbis iure venerabitur, quam constat geminata felicitate cecinisse, quando nec aemulum repperit nec aequalem, cum pridem aures et ora populorum me etiam circumferente pervagaretur. nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant, salva pace potiorum, turba numerosior illitteratissimis litteris vacant. nam te, cui, seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos aequus amavit, imitabuntur. vale.
Related Letters
Although you have not yet met me in person, I believe your Excellency is already aware of the open slanders that...
The divine celebration [Easter or a major feast] has brought us its usual spiritual blessings, but the bitter fruits...
Sincere friendships are neither dissolved by distance nor weakened by time.
Though we are settled in sees somewhat more widely separated than our shared affection would wish, nevertheless the...
SIDONIUS TO THE LORD POPE PRAGMATIUS, GREETINGS