Letter 4005: A second greeting sends the same carrier on a second trip: your man Gozolas — God grant he may be ours — serves for...
Sidonius Apollinaris→Felix|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
friendshiptravel mobility
EPISTULA V
Sidonius Felici suo salutem.
1. Iterat portitorem salutationis iteratio: Gozolas vester, deus tribuat ut noster, apicum meorum secundo gerulus efficitur. igitur verecundiam utrique eximite communem; nam si etiamnum silere meditemini, omnes et me cui et illum per quem scribere debebas indignum arbitrabuntur.
2. de temporum statu iam nihil ut prius consulo, ne sit moribus tuis oneri, si adversa significes, cum prospera non sequantur. nam cum te non deceat falsa mandare atque item ***cum sint votiva memoratu, fugio quicquid illud mali est per bonorum indicia cognoscere. vale.
◆

Related Letters
Gregory the Great (Wisigothic)→Felixc. 591 · gregory great #2005
Gregory to Felix, bishop of Messina [Sicily].
Venantius Fortunatus→Felixc. 568 · venantius fortunatus #3004
Ad Felicem episcopum Namneticum
Venantius Fortunatus→Felixc. 569 · venantius fortunatus #3009
Ad Felicem episcopum de pascha
Venantius Fortunatus→Felixc. 585 · venantius fortunatus #7013
Ad Felicem socium
Venantius Fortunatus→Felixc. 568 · venantius fortunatus #3005
Item ad Felicem episcopum ex nomine suo