Letter 5001: SIDONIUS TO HIS DEAR PETRONIUS, GREETINGS

Sidonius ApollinarisDear Petronius|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
education booksfriendshipproperty economics

EPISTULA I

Sidonius Petronio suo salutem.

1. Audio, quod lectitandis epistulis meis voluptuosam patientiam inpendas. magnum hoc est et litterarum viro convenientissimum, cum studiis ipse maxumis polleas, ea in aliis etiam minima complecti. sed ex hoc ipso consummatissima tibi gloria reponderatur; nam satis eminet meritis ingenii proprii qui fuerit fautor alieni.

2. commendo Vindicium necessarium meum, virum religiosum et leviticae dignitati, quam nuper indeptus est, accommodatissimum. cui meis e pugillaribus transferre quae iusseras non vacans + perquam provinciam fuit, hic vobis aliquid neniarum munusculi vice detulit; quamquam, quae tua sanctitas, semper grandia litteras nostras praemia putes.

3. interea necessitatem praefati portitoris insinuo, quem traxit isto negotii oborti bipertita condicio. siquidem hac definitione perrexit, ut aut ineat litem aut adeat hereditatem. nam patrueli paterno caelibi intestatoque defuncto per agnationis praerogativam succedere parat, nisi tamen coeptis factiosa vis obviet. contra quas tamen cunctas difficultates solus post opem Christi supplici tuo sufficis, cuius confido quod, si meruerit persona gratiam, consequetur causa victoriam. vale.

Related Letters