Letter 5010: To Sapaudus [a rhetorician, probably based in Vienne or Arles].

Sidonius ApollinarisSapaudus|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
education booksfriendship

EPISTULA X

Sidonius Sapaudo suo salutem.

1. Si quid omnino Pragmatius illustris, hoc inter reliquas animi virtutes optime facit, quod amore studiorum te singulariter amat, in quo solo vel maxume animum advertit veteris peritiae diligentiaeque resedisse vestigia. equidem non iniuria tibi fautor est; nam debetur ab eo percopiosus litteris honor.

2. hunc olim perorantem et rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem socer eloquens ultro in familiam patriciam ascivit, licet illi ad hoc, ut sileam de genere vel censu, aetas venustas pudor patrocinarentur. sed, ut comperi, erubescebat iam tunc vir serius et formae dote placuisse, quippe cui merito ingenii suffecisset adamari. et vero optimus quisque morum praestantius pulchritudine placet; porro autem praetervolantia corporis decoramenta currentis aevi profectu defectuque labascunt. hunc quoque manente sententia Galliis post praefectus Priscus Valerianus consiliis suis tribunalibusque sociavit, iudicium antiquum perseverantissime tenens, ut cui scientiae obtentu iunxerat sobolem, iungeret et dignitatem.

3. tua vero tam clara, tam spectabilis dictio est, ut illi divisio Palaemonis gravitas Gallionis, abundantia Delphidii Agroecii disciplina, fortitudo Alcimi Adelphii teneritudo, rigor Magni dulcedo Victorii non modo non superiora sed vix aequiperabilia scribant. sane ne videar tibi sub hoc quasi hyperbolico rhetorum catalogo blanditus quippiam gratificatusque, solam tibi acrimoniam Quintiliani pompamque Palladii comparari non ambio sed potius adquiesco.

4. quapropter si quis post vos Latiae favet eruditioni, huic amicitiae gratias agit et sodalitati vestrae, si quid hominis habet, tertius optat adhiberi. quamquam, quod est gravius, non sit satis ambitus iste fastidium vobis excitaturus, quia pauci studia nunc honorant, simul et naturali vitio fixum est radicatumque pectoribus humanis, ut qui non intelligunt artes non mirentur artifices. vale.

Related Letters