Letter 9001: You insist, my dear son, that my pen should break through the boundary of the earlier letters and push on into new...
EPISTULA I
Sidonius Firmino suo salutem.
1. Exigis, domine fili, ut epistularum priorum limite irrupto stilus noster in ulteriora procurrat, numeri supradicti privilegio non contentus includi. addis et causas, quibus hic liber nonus octo superiorum voluminibus accrescat: eo quod Gaius Secundus, cuius nos orbitas sequi hoc opere pronuntias, paribus titulis opus epistulare determinet.
2. quae iubes non sunt improbabilia; quamquam et hoc ipsum, quod pie iniungis, arduum existat ac laudi quantulaecumque iam semel partae non opportunum, primum, quod opusculo prius edito praesentis augmenti sera coniunctio est; deinde, quod arbitros ante quoscumque, nisi fallimur, indecentissimum est materiae unius simplex principium, triplices epilogos inveniri.
3. pariter et nescio, qualiter fieri veniabile queat, quod coerceri nostra garrulitas nec post denuntiatum terminum sustinet: nisi quia forsitan qui modus potest paginis, non potest poni ipse amicitiis. quapropter esse te in quadam tuendae opinionis meae quasi specula decet curiosisque facti huiusce rationem manifestare quidque ad hoc sentiant optimi quique, rescripto quam frequentissimo mihi pandere.
4. porro autem si me garrire compulso ipse reticere perseveraveris, te quoque silentii nostri talione ad vicem plecti non periniurium est. itaque tu primus, tu maxime ignosce negotio quod imponis ac ministerio. nos vero, si quod exemplar manibus occurrerit, libri marginibus octavi celeriter addemus.
5. etsi Apollinaris tuus + cui in ceteris rebus est in hac certe neglegentissimus, quippe qui perexiguum lectione teneatur vel coactus vel voluntarius; quantum tamen mihi videtur, qui patribus his iungi non recusaverim, quorum studio voto timori laudabile aliquid in filiis, licet difficile persuadeatur, difficilius sufficit. vale.
Related Letters
**From:** Ennodius, deacon and man of letters, Pavia
The exchanges of letters are delightful when conceived by a learned author — those in which the splendor of polished...
By writing you honor me, but by neither granting what I asked nor explaining why you did not, you cause me pain.
If you recall, my dear son, you had asked that this ninth book — specially composed for you — be added to the eight...
You demand, my dear son, that my pen break through the boundary of the earlier letters and push onward into fresh...