Letter 9016: If you recall, my dear son, you had asked that this ninth book — specially composed for you — be added to the eight...

Sidonius ApollinarisFirminus|c. 467 AD|Sidonius Apollinaris
education bookshumorimperial politicstravel mobility

EPISTULA XVI

Sidonius Firmino suo salutem.

1. Si recordaris, domine fili, hoc mihi iniunxeras, ut hic nonus libellus peculiariter tibi dictatus ceteris octo copularetur, quos ad Constantium scripsi, virum singularis ingenii, consilii salutaris, certe in tractatibus publicis ceteros eloquentes, seu diversa sive paria decernat, praestantioris facundiae dotibus antecellentem. sponsio impleta est, non exacte quidem, sed vel instanter.

2. nam peragratis forte dioecesibus cum domum veni, si quod schedium temere iacens chartulis putribus ac veternosis continebatur, raptim coactimque translator festinus exscripsi, tempore hiberno nil retardatus, quin actutum iussa complerem, licet antiquarium moraretur insiccabilis gelu pagina et calamo durior gutta, quam iudicasses imprimentibus digitis non fluere sed frangi. sic quoque tamen compotem officii prius agere curavi, quam duodecimum nostrum, quem Numae mensem vos nuncupatis, Favonius flatu teporo, pluviisque natalibus maritaret.

3. restat, ut te arbitro non reposcamus res omnino discrepantissimas, maturitatem celeritatemque. nam quotiens liber quispiam scribi cito iubetur, non tantum honorem spectat auctor a merito quantum ab obsequio. de reliquo, quia tibi nuper ad Gelasium virum sat benignissimum missos iambicos placuisse pronuntias, per hos te quoque Mitylenaei oppidi vernulas munerabor.

Iam per alternum pelagus loquendi

egit audacem mea cymba cursum

nec bipertito timuit fluento

flectere clavum.

Solvit antennas, legit alta vela,

palmulam ponit manus, atque transtris

litori iunctis petit osculandum

saltus harenam.

Mussitans quamquam chorus invidorum

prodat hirritu rabiem canino,

nil palam sane loquitur pavetque

publica puncta.

Verberant puppim, quatiunt carinam,

ventilant spondas laterum rotundas,

arborem circa volitant sinistrae

sibila linguae.

Nos tamen rectam comite arte proram,

nil tumescentes veriti procellas,

sistimus portu, geminae potiti

fronde coronae,

Quam mihi indulsit populus Quirini,

blattifer vel quam tribuit senatus,

quam peritorum dedit ordo consors

iudiciorum,

Cum meis poni statuam perennem

Nerva Traianus titulis videret,

inter auctores utriusque fixam

bybliothecae;

Quamque post, visus prope, post bilustre

tempus accepi, capiens honorem,

qui patrum ac plebis simul unus olim

iura gubernat.

Praeter heroos ioca multa multis

texui pannis; elegos frequenter

subditos senis pedibus rotavi

commate bino.

Nunc per undenas equitare suetus

syllabas lusi celer atque metro

Sapphico creber cecini, citato

rarus iambo.

Nec recordari queo, quanta quondam

scripserim primo iuvenis calore;

unde pars maior utinam taceri

possit et abdi!

Nam senectutis propiore meta,

quicquid extremis sociamur annis,

plus pudet, si quid leve lusit aetas,

nunc reminisci.

Quod perhorrescens ad epistularum

transtuli cultum genus omne curae,

ne reus cantu petulantiore

sim reus actu;

Neu puter solvi per amoena dicta,

schema si chartis phalerasque iungam,

clerici ne quid maculet rigorem

fama poetae.

Denique ad quodvis epigramma posthac

non ferar pronus, teneroque metro

vel gravi nullum cito cogar exhinc

promere carmen:

Persecutorum nisi quaestiones

forsitan dicam meritosque caelum

martyras mortis pretio parasse

praemia vitae.

E quibus primum mihi psallat hymnus

qui Tolosatem tenuit cathedram,

de gradu summo Capitoliorum

praecipitatum;

Quem negatorem Iovis ac Minervae

et crucis Christi bona confitentem

vinxit ad tauri latus iniugati

plebs furibunda,

Ut per abruptum bove concitato

spargeret cursus lacerum cadaver

cautibus tinctis calida soluti

pulte cerebri.

Post Saturninum volo plectra cantent,

quos patronorum reliquos probavi

anxio duros mihi per labores

auxiliatos,

Singulos quos nunc pia nuncupatim

non valent versu cohibere verba;

quos tamen chordae nequeunt sonare,

corda sonabunt.

4. Redeamus in fine ad oratorium stilum materiam praesentem proposito semel ordine terminaturi, ne, si epilogis musicis opus prosarium clauserimus, secundum regulas Flacci, ubi amphora coepit institui, urceus potius exisse videatur. vale.

Apollinaris Sidonius
The Miscellany
The Latin Library
The Classics Page

Related Letters