Letter 1003: I'm deeply grateful to learn that you don't find my letters tasteless, and I consider it a real gift that my...
Summa adficior gratia, quod animadverto litteras meas tibi insubidas non videri,
et in gravi dono habeo hanc apud vos esse de nostris epistolis censionem. laudari
quippe ab laudato viro rara est messis ingenii. verum ut hoc mihi laetitiae fuit,
ita illud ludificandi gratia opinor adiectum, si quid in tuis versibus sorduisset, id ut mei i^
2 stili cura limaret. ne ego sum stultus ac nihili, si os sublitum mihi esse non sentio.
quid enim corrigi vel a me potest, vel in te fas est? unus aetate nostra monetam
Latiaris eloquii TuIIiana incude finxisti. quidquid in poetis lepidum, apnd oratores grave,
in annalibus fidele, inter grammaticos eruditum fuit, solus hausisti, iustus heres veterum
litterarum. ne mihi verba dederis! novi ego, quid valeat adagio: sus Minervam. 20
adprime calles epicam disciplinam, non minus pedestrem lituum doctus inflare. ain
tandem? orandi aeque magnus et canendi meae te opis indigum mentiare? haud aequum
3 facis, neque me iuvat falsa lactatio. interea si nobis utendas aures datis, dicam, quid
diebus superioribus egerimus. Bais remotis arbitris otiabar. eo postquam rumor ad-
latus est, terrae filios convenire, oppido cav«mus, ne sobriam solitudinem nostram soda- 25
litas plebeia fuscaret. ac primo Neapolim, dehinc brevi intervallo Beneventum me
recepi. ibi summo cultu civium plausuque susceptus tanto honore celebrabar, ut iam
4 gravarer officiis. sedulitas enim, quae non conpensatur, onerosa est. et urbs cum
sit maxima, singuli eius optimates visi sunt mihi urbe maiores, SLmmtissimi litterarum
morumque mirabiles. deo5 magna pars veneratur; privatam pecuniam pro civitatis 30
omatu certatim fatigant. nam postquam terra movit, nihil paene illis reliqui factum
est, sed fractae opes infractos animos reppererunt. pro se quisque operam boni civis
adfectat; nox diei iungitur ad laborem. unde nobis summa cura fuit abire ocius quam
13 Naevius ap. Cic. Tuse. mi 31, 67; ad Fam. V 12, 7; XV 6.
I Verinns] F, om, V 8 solla T 9 uestros V
Related Letters
This letter contains multiple sections interspersed with critical apparatus.
I wish I could use you as my envoy to the excellent consul to explain and excuse my absence -- if I knew that you...
If I write something complimentary about Themistius [one of Libanius's students], you will show the letter to...
(The following letter is sometimes attributed to Basil, and is found in his works as well as in those of Gregory. The mss. however, with only a single exception, give it to the latter.) You give me pleasure both by writing and remembering me, and a much greater pleasure by sending me your blessing in your letter.
The government of the Churches is carried on by those to whom the chief offices in them have been entrusted, but their hands are strengthened by the laity. The measures which lay with the God-beloved bishops have been taken. The rest concerns you, if you deign to accord a hearty reception to the bishop who has been given you, and to make a vigor...