Letter 1047: It's an old saying that talent is nourished by honor.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 387 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendship

Vetus sententia est, artes honore nutriri. eam nostrae aetatis confirmavit usus.
nemo enim belli notus aut domi clarus exortem praemii sensit industriam. ita cum
dignis fructus tribuitur, eandem viam capessentibus spes paratur. glisco igitur gaudio
cum propter alios, quibus fortunam sollers vita conciliat, tum maxime luliani fratris i&
mei gratia, quem sic a te diligi volo, ut probari posse confido. scis nempe, in illo
forensi pulvere quam rara cognatio sit facundi oris et boni pectoris, dum aut mode-
2 stum ingenium verecundia contrahit aut successu eloquens insolescit. haec in meo
familiari ac necessario ea societate viguerunt, ut neque obiectu pudoris areret nec
cum detrimento frontis adflueret. numquam in mercedem linguae omamenta cormpit 20
ac fortunis tenuis opulentiam fide, quaestum laude mutavit. merito hunc tibi in manum
vel magis in animum libens trado. nam mihi summa curatio est, ut amicitiam tuam
boni uberent. te quoque idem velle, habeo conpertum. semper enim natura aequali-
bus gaudet, et familiare sibi est omne, quod simile est. sed ne prolixo testimonio
suspicionem laudatoris incurram . quaeso ipse de eo iudices examine pensiore. ita 25
cnm illius institutum probaveris, periculum iudicii mei feceris. vale.

Related Letters