Letter 1059: So you boast of your leisure and your hunting.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 392 AD|Quintus Aurelius Symmachus
humor

Otio et venatibus gloriare. est haec quidem iucunda iactatio sed ludo magis a
te prolata quam serio. nam remissa tempora et ab negotiis publicis feriata libris
veterum ruminandis libenter expendis. aliis igitur dabis verba, qui te congressu pri- i5
more noverunt. ego ci/m actus, quos pemox et perdius curae tibi habes, tum coti-
2 diana ingenii tui pabula de litterarum. quas mihi tribuis, sapore coniecto. nisi forte
in silvis Apollinem continaris, ut ille pastor Hesiodus, quem poetica lauru Camenalis
familia coronavit. nam unde est haec in epistulis tuis sensuum novitas verborum
vetustas, si tantum nodosa retia vel pinnarnm formidines et sagaces canes omnemque 20
rem venaticam meliomm oblitus adfectas? qnare cnm scribis, memento facnndiae tuae
modum ponere. mstica sint et inculta, quae loqueris, ut venator esse credaris. vale.

Lmi (XXXXVni) a. SSO.

Related Letters