Letter 1091: I'll never hold back when it comes to pleasing you.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 400 AD|Quintus Aurelius Symmachus
barbarian invasionfriendship

Numquam in me parcam, quin tuo animo obsequar. novi, quam sis mei sermo- 10
nis exoptans. propterea decrevi cum animo nihil supersedere litteris porrigendis nec
expectare vicissitudinem, ne scribendi tardior fiam. sed ut ipse metui, ne mihi foret
flagitio, si tacerem, sic velim tu quoque caveas culpam dissimulatae familiaritatis
acc^dere. quod te curaturum liquido habeo conpertum, quia non minus ingenium
tuum quam meritum meum cogitans nequeo tui amoris esse diffidens. vale. 15

Related Letters