Letter 1095: I'd been wondering, my dear friend, why you'd let the silence drag on so long.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 401 AD|Quintus Aurelius Symmachus
education booksfriendshiptravel mobility

Dudum te, mi frater, silentio indulgere mirabar. ea res inpendio augebat dolo-
rem, quod ipse minime scribendi observantiam neglegebam. simul atque accepi litte-
ras tuas, animum subiit laetitia, querella desemit. amicitia enim cito sanatur officio.
20 tu quoque ita paginam melle emditissimi oris obleveras, ut quaelibet offensa tamquam
Lethaeo poculo mergeretur. verso igitur stilo gratiam fateor, qui expostulare medi-
tabar, adiciens postulatum, ne umquam supersedere litteris perseveres. quod si scri-
benda defuerint, mihi satis erit, ut tibi gratuler sospitatis.

LXXXXII (LXXXVI) ante a. 379.

Related Letters