Letter 2013: I have learned that several people were strolling around our city's forum after receiving letters from me, and I am...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 371 AD|Quintus Aurelius Symmachus
friendshiptravel mobility

Spatiari in foro urbis nostrae post acceptas a me litteras plerosque cognovi, et
sic nimis vereor, ne quid in nos fraudis admiserit simulata ante properatio. merito
apographa epistularum mearum simulque hominum nomina vel legenda tibi vel re- &
legenda subieci. tu vicissim de singulis mihi aut impleti officii fidem nuhtia aut
violati prode pei-fidiam. non minore sane cura cupio cognoscere, an omnes obsignatas
epistulas meas sumpseris eo anulo, quo nomen meum magis intellegi quam legi
2 promptum est. nihil autem fuisse, quod metuam publicari, decursis exemplaribus
iudicabis. nec est ulla inter nos causa secreti. aperto pectore officia pura miscemus. lo
nihil in conscientia latet, quod scriptorum cuniculis oceulatur. qfd i?qiiiT"' ^°^, "*
simplicitati nostrae non sinamus inludi. neque enim diligentia mea debet admittere
proditorem, quia cautio praestitit, ne timerem. vale.

Xm a. 389.

Related Letters