Letter 2035: I assumed your return was approaching, since the sacred rites of the Mother of the Gods [the festival of Cybele, the...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 383 AD|Quintus Aurelius Symmachus
humor

Adomare te reditum, quod sacra Deum Matris adpeterent, arbitrabar: tu in Dau-
nios iter promoves nosque et patriam post tergum relinquis. inlude, ut vis, amicorum

2u facilitati, quos si haec morderet iniuria, in vicem malae gratiae saltem litteris absti-
nerent. nunc vero officiis mulcemus abeuntem et blanda animo tuo fomenta suggeri-
mus, cum tu omnibus curam rei familiaris anteferas. nam recordaris, hoc te prae- 2
famine epistnlam texuisse, nihil hac aetate tractandum pensius domesticis rebus. quod
ego, dum contemplor venam morum tuorum, scio ludo esse conceptum. quando enim

25 sublimitas ingenii tui curis vilioribus flecteretur? censeo igitur aliis dare verba medi-
teris, qui sanctum penetral animi tui nesciunt. mihi uno genere satisfacies, si remotis
epistularum defensionibus ipse remeaveris.

XXXV ante a. 395.

Related Letters