Letter 2043: I recommended the son of the distinguished Macedonius to you some time ago, when he first entered your court.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 386 AD|Quintus Aurelius Symmachus
imperial politicsproperty economics

Commetdaveram tibi dudum Macedonii clarissimi viri filium, cum foro tuo nomen
dedisset. credo eam rem pro studio meo iuveni commodasse; sed quia parentibus
nihil satis est et efficacior quibusdam videtur petitionis iteratio, rogatus denuo postu-
latum retexo, non ut yjoram causidico benevolentiam praestes, sed ut iam tributam 10
digneris augere. meo autem nomine quaeso te, ne sic desiderium repetitum esse
conicias, tamquam me prius impetrasse diffidam. vale.

XXXXm a. 379—394.

Related Letters