Letter 2047: They say that Socrates, whenever his plans were thwarted or his intentions went awry, considered whatever happened...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 387 AD|Quintus Aurelius Symmachus
grief deathimperial politics

Ferunt Socraten, si quando excidi^ cupitis aut destinatis, id sibi utile, quod eve-
nerat, aestimasse; nam meriti sui securus interpres ea coniectabat esse meliora, quae
casus dabat, quam quae animus adpetebat. sequor sapientis exemplum et in bonam
partem traho, quod Saxonum numerus morte contractus intra summam decretam po-

10 puli volu;)tatibus stetit, ne nostrae editioni, si quid redundasset, accederet. nam 2
quando prohibuisset privata custodia desperatae gentis impias manus, cum viginti et
Dovem Saxonum fractas sine laqueo fauces primus ludi gladiatorii dies viderit? nihil
igitur moror familiam Spartaco nequiorem velimque, si tta facile factu est, hanc muni-
ficentiam principis Libycarum largitione mutari. nam gladiaturae idoneos communi 3

15 cura prospiciet, quae pars in apparatu quaestorio prior est, ut auctoramento

lectos longfiS nsus instituat. nostros, quibus ursorum lectio et conparatio iam pridem
credita est, pervectos ad te temporis aestimatione non ambigo. sed si ciugnalium
praepositorum avaritia retardantur, erit beneficentiae tuae moras, quibus tenentur, ab-
solvere. vale.

20 XXXXVII a. 385.

Related Letters