Letter 2078: Both the usual and the unusual contributions are being made by you for the production of our games.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 398 AD|Quintus Aurelius Symmachus
monasticism

Editioni muneris nostri et usitata a te et insolita conferuntur; ita omnia ad con-
25 ciliandum quaestori nostro plebis favorem et sollemnium rerum largus et novarum re-
pertor excogitas. ut nunc septem Scotticorum canum probavit oblatio, quos praelusio-
nis die ita Roma mirata est, ut ferreis caveis putaret advectos. ergo et hnius rei
causa et praeterea mnnerum ceterorum, quantas maximas possum tibi gratias ago,
licet in lis, quae studiose fratribus pro magnitudine animi tui tribuis, beneficium te
30 non putes praestare sed sumere.

LXXVm (LXXVH) a. 394.

Related Letters