Letter 3002: Ancient custom dictates that those who travel abroad should write home first, but affection overrides protocol and...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 365 AD|Quintus Aurelius Symmachus
barbarian invasion

Hunc scribendi morem superstitio vetusta constituit, ut ad peregrina digressi prio-
rem sibi locum vindicent cum absentibus conloquendi; sed adfectus moris inpatiens
scribendi vices regione mutavit. itaque rupta lege reticendi sermonem tuum festi-
natione praevenio, adiciens sedulae salutationis officiis commendationem viri inter op- 25
tinios quosque numerandi, quem dudum a parentibus clarum et aulicae dignitatis splen-
2 dor excoluit et amplissima curia non accepit ut novum sed recepit ut debitum. quae
tamen in fratre nostro Philippo secundo loco et honore censenda sunt, quia plus habet
laudis in moribus magisque probitate conspicuus est, ^quam fortunae muneribus glo-
riatnr. plura dicerem, si aut pudor eius sineret aut prolixa laudatio epistulae con- 30
veniret. certe illud spondeo, multa eximietatem tuam coram in eo reperire posse,
quae tacui, nulla ex his desideratumm esse, quae scripsi. vale.

1 .q. aureli. symm&chi. uc. consulis. ordinarii. epistolarum Hb. ii. explic editus post eius obitum a q.

fabio memmio symmacho. uc. fllio incipit lib. iii felicit ad iulianum rusticum P, om. F 3 om. F
symmacus P 4 obuersatus] P ^ m.y aduersatus P 1 m. DPj conuersatus F repperi F 6 his PF

rietur F 31 qnoram P 1 m. repperire (e P 32 ex his deesse quae F

mi ante a. 388.

Related Letters