Letter 3020: You've chosen the easier topic.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 375 AD|Quintus Aurelius Symmachus
education booksfriendship

Elegisti materiam proniorem. adcommodatior est enim querellae oratio humana
quam gratiae. qua causa factum puto, ut me taciturnitatis incesjseris, cum perpetem
curam dandae et reddendae salutis adnitar. quod quidem me libente fecisti. nam
qui alteri culpae ducit officii neglegentiam, pollicetur de se operam promptiorem. ex-
to postulatio igitur tua instar est sponsionis. non meditabor nova verba, non excogitabo
sententias: si peccatum silendo contraxeris, tuis tantum litteris argueris. vale.

XXI a. 380.

Related Letters