Letter 3047: It is true that rumor is swift, but I will not agree with the Mantuan poet [Virgil] beyond that point.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 387 AD|Quintus Aurelius Symmachus
monasticism

Vera res est, famam esse velocem: sed non ultra adsentior Mantuano, qui eam
putat in malis debere numerari. nam quid hac praeclarius, cum laetis nuntiis rigat

10 aures et mentem bonorum? mihi certe oppido grata est, postquam purgationis tuae
prima vexit indicium. ruri eram maestus animi ob amissam parentem; eo me secuta
fama curis, quas de te gerebamus, absolvit. nec fides defuit. ilico enim credidi
verum esse, quod noveram et tuae innocentiae et aequitati temporum convenire. ac-
cesserunt etiam litterae tuae tam lepidae ac venustae, ut in re iam cognita novum

15 mihi putarem de te gaudium nuntiari. erat in illis fiducia conscientiae bonae sed cum
laude iustitiae publicae. nam et principibus maximis gratias ut absolutus egisti, et
de sola fortuna ut innocens questus es. verum quid ultra? quando Romam, quando

Related Letters