Letter 4001: I admit I've been silent for a long time, waiting for a letter from you to give me the confidence to write.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 365 AD|Quintus Aurelius Symmachus
education booksfriendship

Diu siluisse me fateor, ut mihi fiduciam scribendi tuus sermo praestaret. sed
cum perspicerem, necdum me ullo invitamento officii provocari, prior in verba saluta-
tionis erupi plurimum rogans, ut exempli istius imitator esse digneris.

n a. 382—383? »o

P CS. CS.

Abundat Flavianus filius meus ad promerendam conciliationem bonorum suis pater-
nisque suflfragiis, sed interest amoris, quem vere pignori meo debeo, ne, dum meritis
iilius nihil deesse contemplor, officium parentis omittam. facio igitur, quod redundet,
et cumulum inpono perfectis; sed hoc ad coniungendum Flaviano meo praestantiae is
tuae animum multum credo valiturum, quia mihi pro beneficio intellegis inpntandum,
quod illi solo iudicio detulisses.

m.

cs. cs.

Vir spectabilis Rufinus et in ordinis nostri lectissima parte censendus, cum in 20
obsequia debita tibi pergeret, invidere se mihi credidit, nisi nostra susciperet. igitur
a me reddendam defert salutationem, quam tibi saepe deferrem, si esset facile similes
invenire. rarus igitur est sermo, quia rara est talis occasio. de ipso nihil dicimus.
meriti enim proprii conscius suspiciones gratiae fugit, et in examen tuum veniens non
vult sui commendationem testi magis debere quam iudici. 25

im (VII) a. 399.

Related Letters