Letter 4029: Even if personal and friendly petition were lacking, the force of public justice could not fail to support so...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 380 AD|Quintus Aurelius Symmachus
travel mobility

Etiamsi petitio domestica et amica cessaret, pnblicus vigor iusto desiderio deesse
Don posset. quid enim tam familiare iustitiae , quam ut circumscriptor clarissimae et
laudabilis feminae parentis meae astutiae snae privetur effectu, ne commodis inludat 5
alienis provineialium patronorum fretus auxilio? quorum inpotentia conpulit, ut ma-

2 trona litium fugitans ad iudicium praetoriani culminis convolaret. res autem, qua de
agitur, eiusmodi est : ante paucissimos menses ille a parente mea horrea in Aquileiensi
sita et clarissimae feminae propter longinquitatem itineris incognita tenui mercede
conduxit, atque his ita abusus est, ut parvo licet tempore iisdem locis labem consulto 10
intulisse dicatur. hunc ubi saepe convenit, ut conductione decederet, contemptu ho-

3 minis et interventu quorundam frequenter elusa est. nunc opis indiga geminum be-
neficium vestri favoris exoptat : primo ut inprobissimus inquilinus locorum rfetentione
pellatur; dehinc ut habita deterioratae rei aestimatione sumptum iustae instaurationis
agnoscat. cum igitur aequa poscamus, credo confore, ut utilitatibus parentis meae i&
favor vester adrideat.

LXVim (LXX) a. 387.

Related Letters