Letter 5008: [To a friend about Anastasius] You know our friend Anastasius well — you've seen him often in your own home.

Quintus Aurelius SymmachusMagnillum|c. 369 AD|Quintus Aurelius Symmachus
monasticism

Anastasium nostrum dignaris agnoscere, . nam domi saepe vidisti. haec illi notitia 15
apud te debet esse suffragio, etiamsi nullis iuvaretur alloquiis. nunc dubitare non
possum, cumulatiorem circa eum fore curam tui, cum eum et vetusta cognitio et prae-
sens sermo commendet.

xxim (XXIII) .

AD MAGNILLVM. 20

Familiaris emersit occasio, quae tibi salutis meae adportaret indicia. neque enim
dubitare possum, tibi litteras meas esse reddendas, quas Bilvanus ad animi nostri di-
ligentiam pertinens exhibebit. cui haec ipsa recepti officii commendatio apud te debet
esse suffragio. ceterum ut respondeas, non laboro, cum mihi vicissitudinem scripto-
rum tuorum mutua poUiceatur adfectio. 25

XXV PCXIIII).

Related Letters