Letter 5014: Don't blame the boy for the slow return.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 372 AD|Quintus Aurelius Symmachus
monasticism

Nolo puerum crimineris ob reditum tardiorem. mea pro Symmacho conturbatio
neque ad rescribendum tempus invenit et recursum tabellarii usque ad spem bonam
distulit. nunc quia periculum eius in aegritudinem versum est, hoc ipsum loqui apud
te licuit. faciet divina miseratio, quae pias aures adplicat votis parentum, ut tibi mox
de eo, quod iuvet animum, securitas mea nuntiet. 20

Related Letters