Letter 5022: We ought to help our friends when they ask for what's just — especially our friend Alexander, whom we approve in...

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 376 AD|Quintus Aurelius Symmachus
barbarian invasion

Amicis nostris iusta cupientibus usui esse debemus, praecipue fratri nostro Alexan-
dro, quem iudicio probamus et amore conplectimur. hunc licet noveris honorum de- t.^
siderio non moveri, communis tamen verecundia non sinit testimonio carere militiae,
cum illi tribuni ac notarii dignitatem d. n. Valentinianus Augustus ante inruptionem
tyrannicam sponte detulerit. quaeso igitur, ut praerogativam sacri testimonii te adni-
tente mereatur. facile est enim, ut sub tam pio gubematore rei p. infortunia homi-
num saeculi vincat humanitas. 20

XXXX (XXX VIU).

Related Letters