Letter 5026: In a letter sweeter than any reproach, you scold me for my neglected duty, and I thank you for it.

Quintus Aurelius SymmachusUnknown|c. 378 AD|Quintus Aurelius Symmachus
imperial politics

Dissimulati officii obiurgatione morderis in epistula blandiore, qua tibi gratiam
refero sermonis accepti. licet cogitarem, illa potius amica esse conloquia, quae sponte
tribuuntur, at in respondendo referri magis necessariam vicem quam deferri sponta- ^
neam scriptionem, cgo tamen ita adfectus sum proximis litteris, ut nescire me fatear,
reddideris hoc munus an dederis. verum tu cogita, quid epistulae tuae iucunditatis
babiturae sint, quas uon admonitus exhibebis^ cum hae quoque mihi admodum gratae
sint, quas rependis ex debito.

xxxxv (xxxxni). lo

Related Letters